monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 3
Illud quoque audiens admiratus sum, quod quidam, qui solent ultro citroque portare rumusculos, et his quae audierunt semper aliquid addere, ut tristitias et rixas inter fratres concitent, te quoque turbaverunt, et dixerunt, quod in oratione quando offerimus sacrificia Deo, soleamus pro te dicere: 'Domine, praesta Ioanni, ut recte credat.' Noli nos in tantum putare rusticos, ut hoc tam aperte dicere potuerimus. Quanquam enim hoc in corde meo semper orem, tamen ut simpliciter fatear, nunquam in alienas aures protuli, ne te viderer parvipendere, dilectissime. Quando autem complemus orationem secundum ritum mysteriorum, et pro omnibus et pro te quoque dicimus: 'Custodi illum qui praedicat veritatem:' vel certe ita: 'Tu praesta, Domine, et custodi, ut ille verbum praedicet veritatis:' sicut occasio sermonis se tulerit, et habuerit oratio consequentiam. Quapropter obsecro te, dilectissime, et advolutus pedibus tuis precor, praesta mihi et tibi, ut salveris, sicuti scriptum est, 'a generatione perversa;' et recede ab haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime. Video enim quod propter hanc causam omnis vestra indignatio concitata sit, quod dixerim vobis , Arii patrem, et aliarum haereseon radicem, et parentem laudare non debetis. Et cum vos rogarem, ne ita erraretis, et monerem, contradixistis, et me ad tristitiam atque lacrymas adduxistis. Non solum autem me, sed et alios plurimos catholicos qui intererant. Inde, ut intelligo, haec est omnis indignatio, et iste furor. Et ideirco comminamini, quod mittatis adversum me epistulas, ut huc illucque sermo vester discurrat; et propter defensionem haereseos adversum me odia suscitantes, rumpitis caritatem quam in vos habuimus: intantum ut feceritis nos etiam poenitentiam agere, quare vobis communicaverimus, ita Origenis errores et dogmata defendentes.